monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 6. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 7.

1 Haec tecum prolusimus, quae in libros nostrarum epistolarum referam, si placet, atque in numerum reponam; ut tuo commendentur nomine, et tuis ad nos, et nostris ad vos litteris augeatur mutuus amor per Dominum: ut ita legas, quod iudices; et quod moverit, scribas ad me: amor enim verus constantia probatur.
2 Placet iam quod senibus usu facilius est, quotidiano et familiari sermone epistolas texere; et si quid de Scripturis divinis obvium inciderit, attexere.
3 Vale, frater, et dilige amantem tui; quia plurimum te diligo.
Ambrosius HOME