Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 5.
1 | Ergo et adversus Photinum haec nobis sententia est: adversus Apollinarem autem legitima circumspectio; ut confiteamur sicut in Dei forma nihil ei defuit divinae naturae et plenitudinis, sic in illa forma hominis nihil ei defuisse, quo imperfectus homo iudicaretur: qui ideo venit, ut totum hominem salvum faceret. |
2 | Neque enim decebat, ut qui perfectum opus in aliis comsummaverat, hoc imperfectum in se esse pateretur; si enim aliquid ei defuit, non totum redemit: si non totum redemit, fefellit igitur, qui dixit ideo se venisse, ut totum hominem salvum faceret. |
3 | Sed quia impossibile est mentiri Deo (Hebr. VI, 18), non fefellit: ergo quia ita venit, ut totum redimeret, et salvum faceret, totum utique suscepit, quod erat humanae perfectionis. |