monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 4.

1 Tamen quoniam non in sermone est regnum Dei (I Cor. IV, 20), sed in virtute; verbum si offenderit, virtutem professionis interrogato.
2 Professio autem fidei sententia est, quam adversum Sabellianos et Arianos ita a maioribus traditam tenemus, ut Patrem Deum, et Filium eius unigenitum, et Spiritum sanctum veneremur: hanc Trinitatem unius esse substantiae, maiestatis, divinitatis: in hoc nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare nos, quemadmodum scriptum est (Matth. XXVIII, 19): Filium itaque coaeternum Patri suscepisse carnem, natum de Spiritu sancto et Virgine Maria, aequalem Patri secundum divinitatem in Dei forma, id est, in omni plenitudine divinitatis, quae in illo habitat, ut dixit Apostolus, corporaliter (Coloss. II, 9); qui in persona hominis formam servi accepit, et se humiliavit usque ad mortem (Philipp. II, 8).
Ambrosius HOME