Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 2.
1 | Ego certe huc invitatu tuo prodeundum putavi: tuum est liquido decernere, et scrutanter discutere, quae corrigas; ne tibi vitio vertant ea, quae nobis potuerunt obrepere. |
2 | Nescio quo enim modo praeter imprudentiae calginem, quae me circumfundit, unumquemque fallunt sua scripta, et aurem praetereunt; atque ut filii etiam deformes delectant, sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpant. |
3 | Incautius plerumque aliquid promitur, aliquid accipitur malevolentius, aliquid exit ambiguum: tum quia alieno examinanda iudicio, non pro nostra debemus magis, quam pro aliena opinione trutinare, et discutere omnes scrupulos malevolentiae. |