Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 1.
1 | Remisisti mihi libellos, quos tuo iudicio probatiores habebo. |
2 | Ideo misi alios non iudicii favore delectatus, sed promissa a te, et petita a me veritate illectus: malo enim tuo corrigatur iudicio, si quid movet, priusquam foras prodeat, unde iam revocandi nulla facultas sit; quam laudari a te, quod ab aliis reprehendatur. |
3 | Itaque arbitrum te eorum quae postulas rogavi; neque enim legi a te mea, quae nonnumquam tribuo in vulgus, sed in tuae calculum venire sententiae desideravi. |
4 | Non erit longi subsellii ista iudicatio et mora, ut dictum est antiquitus. |
5 | Facile est tibi de nostris iudicare. |