1 | Non enim ut aliorum epistolae, graves, inquit, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10); talis et Apostoli: sed talis huius epistola, ut talis esset forma praecepti, qualis esset operationis substantia: quia quales sumus, inquit, verbo per epistolam absentes, tales et praesentes sumus in opere (Ibid., 11). |
2 | Imaginem praesentiae suae in epistolis expressit, fructum et testimonium in opere significavit. |
3 | Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos et te diligimus. |