1 | Quid autem maiorum nostrorum exempla proferam, qui epistolis suis fidem infuderunt populorum mentibus, atque ad integros et confertos scripserunt populos: et praesentes se esse, cum absentes scriberent, significarunt, dicente sancto Apostolo (I Cor. V, 3), quia absens erat corpore, sed praesens spiritu; non solum cum scriberet, sed etiam cum iudicaret? Denique absens per epistolam condemnabat, et idem absolvebat per epistolam; epistola enim Pauli quaedam effigies erat eius praesentiae, et forma operis. |