monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 3.

1 Sed forte dicas, quia velocitatem ad scribentem retulit.
2 Non te fallit tamen id significari, quod scribae velociter scribentis celeritas sola possit linguae propheticae excipere sermones.
3 Apostolus quoque Paulus sua scribebat manu, sicut ipse ait: Mea manu scripsi vobis (Galat. VI, 11); ille propter honorificentiam, nos propter verecundiam.
Ambrosius HOME