monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 2.

1 Nobis autem quibus curae est senilem sermonem familiari usu ad unguem distinguere, et lento quodam figere gradu, aptius videtur propriam manum nostro affigere stylo; ut non tam deflare aliquid videamur, quam abscondere: neque alterum scribentem erubescamus, sed ipsi nobis conscii sine ulle arbitro, non solum auribus, sed etiam oculis ea ponderemus, quae scribimus.
2 Velocior est enim linqua quam manus, dicente Scriptura: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. XLIV, 2).
Ambrosius HOME