1 | Transmisi petitum codicem scriptum apertius atque enodatius, quam ea scriptura est, quam dudum direxi; ut legendi facilitate nullum iudicio tuo afferatur impedimentum. |
2 | Nam exemplaris liber non ad speciem, sed ad necessitatem scriptus est; non enim dictamus omnia, et maxime noctibus, quibus nolumus aliis graves esse ac molesti; tum quia ea quae dictantur, impetu quodam proruunt, et profluo cursu feruntur. |