monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 13.

1 Servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, et te divinae sententiae maledicto absolveret.
2 Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis, qui pendet in ligno (Galat. III, 13).
3 Ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno.
4 Ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus.
5 Ille dicebat: In vacuum laboravi (Esai. XLIX, 4); per quem meruit Paulus dicere: Non in vacuum laboravi (Phil. II, 16); ut boni operis fructum, et Evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur.
Ambrosius HOME