Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 12.
1 | Et quid plura? An infirmius putamus servitium esse quam peccatum, quam maledictum, quam opprobrium, quam infirmitates, quas pro nobis suscepit, ut a nobis averterentur? Factus est enim haec omnia; ut universa vacuaret. |
2 | Sed haec ideo non recipiunt, quod servus, opprobrium, peccatum, maledictum factus sit; quia Verbum et carnem unius asserunt esse substantiae, et dicunt: Ergo quia nos redemit, servus dictus est, et peccatum debuit dici. |
3 | Nec advertunt quod haec Christi gloria sit, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret. |