monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 10.

1 Alibi inquit: In manus tuas commendo spiritum meum (Psal. XXX, 6); et: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Ibid., 9); et: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium (Ibid., 12).
2 Et in eodem psalmo: Illustra faciem tuam super servum tuum (Ibid., 17).
3 Per Esaiam quoque dicit ipse Filius Dei: Ex utero matris meae vocavit Dominus nomen meum, et posuit os meum ut gladium acutum, et sub tegumento manus suae protexit me.
4 Posuit me sicut sagittam electam, et pharetra sua texit me; et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel (Esai. XLIX, 2, 3).
5 Dicitur enim Dei Filius et Israel, sicut alibi: Iacob puer meus, Israel dilectus meus (Esai. XLIV, 1).
6 Solus enim vere Deum Patrem non solum vidit, sed etiam enarravit (Ioan. I, 18).
Ambrosius HOME