monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 9.

1 Cum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria.
2 Quid ei igitur obfuit servitus? Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente Propheta: Quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91).
3 Unde et Deus Pater ait: Inveni David servum meum, in oleo sancto unxi eum.
4 Ipse vocabit me: Pater meus es tu, Deus salutis meae.
5 Et ego primogenitum ponam eum (Psal. LXXXVIII, 27, 28); et in alio psalmo: Custodi animam meam; quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum (Psal. LXXXV, 2); et infra in eodem psalmo: Da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae (Ibid., 16).
6 Congessi enim Patris et Filii voces; ut ei non argumenta humana, sed divina responderent oracula.
Ambrosius HOME