monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 8.

1 Nec sibi blandiatur virus Apollinaris, quia ita legitur: Et specie inventus est ut homo (Philip. II, 7); non enim negatus est homo Iesus, cum alibi ipse Paulus de eo dicat: Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (I Tim. II, 5), sed confirmatus est.
2 Id enim est usus et moris Scripturae sic significare, sicut et in Evangelio legimus: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre (Ioan. I, 1).
3 Sicut ergo quasi unigenitus dicitur, et non abnuitur unigenitus Dei Filius; ita ut homo dicitur, et perfectio fuisse in eo hominis non negatur.
Ambrosius HOME