Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 7.
1 | Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat, habet, suis clauditur retibus. |
2 | Ipse enim dixerat: Formam servi accepit, non servus lectus est. |
3 | Iterum ergo interrogo, quid est in forma Dei? Respondet: In natura Dei. |
4 | Sunt enim, ait Apostolus, qui non sunt natura dii (Philip. II, 7). |
5 | Quaero quid sit, formam servi accipiens (Galat. IV, 8)? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine. |
6 | Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem; quia in carne eadem. |
7 | Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. |
8 | Unde et propheta ait: Et homo est, et quis cognoscet eum (Ierem. XVII, 9)? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum divinam operationem. |
9 | Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed ultra hominem, cum emundaret. |
10 | Et cum Lazarum fleret mortuum (Matth. VIII, 3), quasi homo flebat: sed supra hominem erat, cum mortuum iuberet vinctis pedibus exire (Ioan. XI, 33, 44). |
11 | Homo videbatur, cum penderet in cruce: sed supra hominem, cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret (Matth. XXVII, 52). |