Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 6.
1 | Unde pulchre Apostolus eiusdem verbi repetitione usus est, dicens de Domino Iesu: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). |
2 | Quid est in Dei forma, nisi in plenitudine divinitatis, in illa perfectionis divinae expressione? Ergo cum esset in plenitudine divinitatis, exinanivit se, et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae: sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma. |
3 | Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). |