monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 5.

1 Haec et alia, quae consulenti cuidam, et multo plura a te scripsisti relata, cum Scriptura divina habeat (Exod. XVI, 18), quemadmodum quisquam dubitabit dicere quae pie scripta sunt, quoniam ad gloriam Christi spectant, non ad imminutionem? Nam cum de dono eius, hoc est manna, dictum sit quia et qui minus collegit, non diminuit: et qui plurimum, non ampliavit; num potuit ipse vel minui vel augeri? Quid enim in eo imminutum est, quod nostram servitutem, nostras infirmitates susceperat? Erat humiliatus, erat in servi forma, sed idem in gloria Dei Patris.
2 Erat vermis in cruce, sed idem dimittebat peccata etiam persecutorum suorum.
3 Erat opprobrium, sed idem maiestas Domini, sicut scriptum est: Et videbitur maiestas Domini, et videbit omnis caro salutare Dei (Esai. XL, 5).
4 Quid amisit, cui nihil minus est? Non habebat quidem speciem neque decorem, sed habebat plenitudinem divinitatis.
5 Infirmus aestimabatur, sed non destiterat esse Dei virtus.
6 Videbatur, ut homo, sed fulgebat in terris maiestas divina et Patris gloria.
Ambrosius HOME