Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 3.
1 | Hic igitur ut arroderet aliquid de meis scriptis, eam sibi amplam viam reperit, quoniam eo loci ubi dixit Dominus Iesus: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25); diximus ideo dictum, ut nos intelligamus patrem filii esse, et dominum creaturae. |
2 | Quamquam in psalmo evidenter Dominum dixerit Patrem Filius: Viderunt me, et moverunt capita sua: adiuva me, Domine, Deus meus (Psal. CVIII, 25, 26). |
3 | Etenim secundum formam servi locutus, dominum vocavit, quem Patrem noverat, aequalis in Dei forma, servum secundum carnis substantiam se praedicans; servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est. |