Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 2.
1 | Equidem primo leniter mandavi ei: Qua ratione bonam rem malo animo facis? Ego enim beneficio annumero, si quis mea legens scripta, dicat mihi quo videatur moveri. |
2 | Primum quia et in iis quae scio, falli possum. |
3 | Multa aurem praetereunt, multa quibusdam aliter sonant: pulchrum est, si fieri potest, cavere omnia. |
4 | Deinde quia non debeo moleste ferre, cum de apostolicis et ipsis Evangelicis Dominicisque verbis plerique multas quaestiones serant; si etiam in meis scriptis reperiant, de quo disputandum putent: plerique enim studio indulgent suo, ut iste qui propterea orbem circuivit, ut quaereret quem reprehenderet, non quem sibi imitandum arbitraretur. |