Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 1.
1 | Quem scripsisti maledici sermonis seminatorem, levissimus est, qui iam veneni sui mercedem recepit. |
2 | Siquidem responsum est ei publice; et quod privatim severat, palam messuit. |
3 | Ego autem vanum ante et invisorem tantum habebam: at ubi iste sermo ad aures pervenit meas, statim respondi quod eum virus infecerit Apollinaris, qui non potest audire quod Dominus noster Iesus pro nobis servitutem susceperit in istius corporis susceptione; cum Apostolus clamet quod formam servi acceperit (Phil. II, 7). |
4 | Hoc munimentum, haec sepes est fidei nostrae; qui hanc destruit, destruetur ipse, sicut scriptum est: Quia destruentem sepem mordebit serpens (Eccl. X, 8). |