1 | Ambrosius Sabino scribit maledicum Apollinaristam publice fuisse confutatum: sese cum eo, etsi servilem in Christum formam non admitteret, humaniter egisse: at illa verba, Deum scilicet Patrem Filii esse et Dominum creaturae, quae illi comprimis displicebant, cum verbis Davidicis convenire. |
2 | Post quae eumdem Filium sine iniuria divinitatis factum non modo servum, verum etiam maledictum, opprobrium atque peccatum multiplici Scripturae testimonio demonstrat. |
3 | AMBROSIUS SABINO. |