monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 16. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 17.

1 Caveamus ergo ne hominem istum, id est, νοῦν, mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat.
2 Fugiamus delectationem sicut serpentem: multas artes habet, et maxime in homine.
3 Nam alia animantia cibi aviditate capiuntur? homo quanto plures sensus oculorum auriumque habet, tanto maiora pericula.
4 Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME