monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 16.

1 Primum igitur mundum creavit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret.
2 Nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique civis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem iudicat; quanto magis ille primus homo totius erat mundi incola, et, ut Graeci dicunt, κοσμοπολίτης, opus Dei recens, confabulator assiduus, civis sanctorum, complantatus virtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, volatilibus, totum mundum suam possessionem putabat: quem Dominus tuebatur, ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat! Denique eo usque creatum fovit, ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione Filii sui unigeniti resuscitaret.
3 Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus Pater, quem etiam, sicut dives paterfamilias, censu propriae haereditatis redemit.
Ambrosius HOME