monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 12.

1 Tamen quia serpentis fraudibus involuta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur; ut caput nostrum non proiiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus: Caput autem nostrum Christus est (I Cor. XI, 3).
2 Hoc maneat incolume, ut serpentis venena nobis non possint nocere: Bona est enim sapientia cum haereditate (Eccl. VII, 12), id est, cum fide; quoniam est haereditas credentibus in Domino.
Ambrosius HOME