1 | Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflavit in faciem hominis: ibi enim sensus omnis, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros adversus delectationem fortiores faceret (Gen. II, 7). |
2 | Haec ergo nobis, sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam. |