Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 10.
1 | Sed quia creatura omnis passioni obnoxia, ideo delectatio, sicut serpentino illapsu, humanis irrepsit affectibus. |
2 | Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus, sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica. |
3 | Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus. |
4 | Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. |
5 | Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas? |