1 | Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae (neque enim iudicem, qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat), eliminare voluit astutiam de paradiso, quasi providus auctor nostrae salutis, et vitae studium, et disciplinam pietatis infundere; ideoque praecepit homini ab omni ligno, quod est in paradiso, esse gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum (Gen. III, 2, 3). |