1 | Alii alias, omnes tamen congruunt in paradiso (Gen. II, 9), et lignum vitae radicatum, et lignum scientiae, quae discernat bonum et malum, caetera quoque ligna plena vigoris, plena vivificationis, spirantia, et rationabilia. |
2 | Ex quibus colligitur paradisum ipsum non terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quod animatur et vivificatur animae virtutibus, et infusione Spiritus Dei. |