1 | Sententias autem de eo diversas esse plurimorum comperi. Nam Iosephus (Lib. I Antiqq., cap. 2), ut pote historiographus, locum dicit refertum arboribus virgultisque plurimis, irrigari etiam flumine, quod dividatur in quatuor fluvios. |
2 | Collecta etenim in unum congregatione aquarum, non se penitus exinanivit terra, et fraudavit irriguis suis: sed hodieque in fontes prorumpit, et deducit meatus fluminum, quibus pignora sua, quasi pia mater, plenis lactat uberibus. |