Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 16.
1 | Abierunt sacerdotes Legis, Legis tribunalia: accedamus ad sacerdotem novum (Hebr. IV, 14), ad sedem gratiae, visitatorem animarum nostrarum, sacerdotem non secundum Legem mandati carnalis creatum, sed secundum virtutem infatigabilis electum (Hebr. VII, 16). |
2 | Non enim ipse sibi honorem praeripuit, sed electus a Patre est (Hebr. V, 4), sicut ipse Pater ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). |
3 | Novus ergo sacerdos videmus quid obtulerit. |
4 | Alii sacerdotes pro se offerebant, et pro populo suo: hic quia non habuit peccatum, ut pro se offerret, pro universo mundo se obtulit, et per sanguinem suum intravit in sancta. |