1 | Est etiam in visceribus nostris hebdomadis explorata gratia; ferunt enim septem quoque esse in nobis interiora viscera, stomachum, cor, pulmonem, lien, hepar, renes duos. |
2 | Septem quoque exteriora, caput, posteriora, ventrem, binas manus, et binos pedes. |