monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 11.

1 Solon autem decem fecit aetatum ordines per annos septenos; ita ut prima aetas infantiae usque ad emissionem sit dentium, quibus conficiat cibum, sermonemque distinguat, ut possit effabilis videri: pueritia quoque usque ad annos pubertatis procedit, et genitalia tentamenta: adolescentia usque ad barbae lanuginem: iuventus usque ad perfectae virtutis processum: quinta aetas virilis est, apta copulis coniugalibus per totam hebdomadam: sexta quoque hebdomas virili deputatur aetati, et ad prudentiae processum habili, et ad agendum strenuae: septima quoque hebdomas, et octava aevi maturum, et sensu vigentem, et sermonem item non insuavis alloquii gratia praeditum produnt: nona hebdomas reliquias adhuc habet aliquas virium, lingua ac sapientia mollior: decima vero hebdomas mensuram implet, ad quam is qui pervenire potuerit, non immaturo temporum cursu pulsabit mortis sera vestibula.
Ambrosius HOME