1 | Celebretur itaque hebdomas, eo quod per septem aetatum cursus vita hominum usque ad senectutem transcurritur, sicut Hippocrates, medicinae magister, scriptis explicuit suis. |
2 | Prima aetas infantia est, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuventus, quinta virilis aetas, sexta aevi maturitas, septima senectus. |
3 | Est ergo infans, puer, adolescens, iuvenis, vir, veteranus, senex. |