monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 8.

1 Atque ut apostolicis utamur testimoniis, ubi hominem fecit Deus, requievit ab omnibus operibus suis in die septima (Gen. II, 2).
2 Sed quia populus Iudaeorum per contumaciam contempsit mandata Dei sui, ait Dominus: Si introibunt in requiem meam (Hebr. IV, 3).
3 Et ideo altam Deus praefinivit diem, de qua dicit: Hodie si vocem meam audieritis (Psal. XCIV, 8).
4 Duos enim dies comprehendit Scriptura generales, heri et hodie; de quibus dicit: Imitamini fidem Iesu Christi.
5 Heri et hodie ipse est, et in saecula (Hebr. XIII, 7, 8).
6 In superiore die promissio est, in consequenti solutio.
7 Sed quia hesterna die neque Moyses, neque Iesus Nave populum induxit in requiem, hodierna die Christus induxit, cui dixit Pater: Ego hodie genui te (Psal. II, 7); per suam enim resurrectionem Iesus populo requiem comparavit.
8 Requies nostra Dominus est Iesus, qui ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43).
9 Requies enim in coelo, non in terra est.
Ambrosius HOME