Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 7.
1 | Septem pastores praecepta legis sunt, quibus grex adhuc quasi irrationabilis in virga Moysi per desertum ductus et gubernatus est (Exod. IV, 20). |
2 | Octo morsus hominum mandata Evangelii et Dominici oris alloquia: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). |
3 | Boni morsus, per quos vitae aeternae munus gustavimus, peccatorum remissionem in Christi corpore devorantes. |
4 | In veteri Testamento amarus morsus est mortis, propterea dictum est: Devoravit mors praevalens (Esai. XXV, 8). |
5 | In novo Testamento suavis morsus est vitae, quae mortem absorbuit, propterea apostulus ait: Devorata est mors in victoria sua. |
6 | Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55) ? |