Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 6.
1 | Quod autem dixit: In coro et in semicoro hordei; in coro mensurae plenitudo est, in semicoro semiplena mensura. |
2 | Plenitudo in Evangelio, semiperfectio in lege; sicut legimus, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). |
3 | Et alibi, habemus, dicente Domino per Michaeam prophetam, quia tunc pax erit in terra Israel, cum venerit Assyrius in terram eius, et insurrexerunt in eum septem pastores, et octo morsus hominum (Mich. V, 5). |
4 | Tunc enim plena pax est fideli populo ab omnibus tentationibus et vanitatibus absoluto, cum mundi huius vanitatem excluserint de cordibus nostris pax et gratia: pax veteris, gratia novi Testamenti. |