monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 5.

1 Isti ergo sunt septem et octo, de quibus et Osee dicit quod eo numero conduxerit sibi, et acquisierit fidei plenitudinem; sic enim habes: Et abii, et conduxi mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et semicoro hordei, et nevel vini (Ose. III, 2).
2 Conducendam autem ei meretricem Dominus praeceperat in superioribus: itaque manifestum est quod conduxit eam, qui etiam mercedis quantitatem expressit.
3 Quindecim autem argentei ex septem et octo constant: hebdomadam itaque et octavam significant.
4 Duorum igitur Testamentorum, id est, plenae fidei pretio Prophetia consummationem accepit fidei, Ecclesia plenitudinem; primo enim Testamento Israel acquisitus est populus, secundo nationum et gentium.
5 Fide ergo plena conducitur meretrix, vel ex gentibus copulam sui quaerens, vel ex adultero Iudaeorum populo, qui dominum suum et auctorem virginalis fidei dereliquerat, conventus suos totius orbis spatio diffundens.
Ambrosius HOME