monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 3. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 4.

1 Descendit haec de coelo in terras praerogativa: nam ut transeam septiformem capitis nostri gratiam, in oculis duobus, auribus et naribus binis, ore quoque per quod magnam suavitatem percipimus; quantum istud miraculi, quod septimo mense in plerisque origo legitima formatur, et qui fuerit editus, vitalis generationis curricula sortitur? Octavo autem mense interdicta naturali lege pariendi cernimus tempora, ac si forte lethalis necessitas partus claustra laxaverit, periculum pariter generantis properetur et pignoris.
Ambrosius HOME