Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 3.
1 | Sex itaque diebus mundum creavit, septimo die requievit ab operibus suis (Gen. II, 2). |
2 | Bonus septimus numerus, quem non Pythagorico et caeterorum philosophorum more tractamus, sed secundum formam, et divisiones gratiae spiritalis; septem enim virtutes principales sancti Spiritus propheta Esaias complexus est (Esai. XI, 2). |
3 | Haec hebdomas, sicut ipsa Patris et Filii et Spiritus sancti venerabilis Trinitas, sine tempore, sine ordine, auctor numeri, non sub numeri lege devincta. |
4 | Itaque sicut ad aeternae Trinitatis gratiam coelum, terra, maria formata, sicut sol, luna et stellae: ita etiam ad illum septenarium virtutum spiritalium circuitum atque orbem operationis divinae vigore praestantem, septenarium quoddam ministerium planetarum creatum advertimus, quo hic mundus illuminatur. |
5 | Quarum concurrere fertur militia ad earum numerum, quas inerrabiles ferunt stellas, et, ut Graeci dicunt, ἀπλανεῖς. |
6 | Septentrio quoque inde latine nomen accepit, quod septem in eo fulgor stellarum irradiet, in quem maxime gubernatores, quasi ducem feruntur intendere. |