monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 2.

1 Sex itaque diebus factum mundum exprimit, non quod Deus tempore indiguerit ad constitutionem eius, cui intra momentum suppetit facere, quae velit ( dixit enim (Psal. CXLVIII, 5), et facta sunt ); sed quia ea quae fiunt, ordinem quaerunt: ordo autem et tempus et numerum plerumque exigit.
2 Illud quoque praecipue, quoniam nobis ad operandum formam daturus, numerum dierum servavit et tempora: nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus; ne praecipitemus consilia atque opera nostra, ne ordinem praetermittamus.
3 Cum enim Deum legimus, ut Scriptura ostendit (Psal. CIII, 24), cum sapientia et quodam consilio et dispositione omnia fecisse et ordine; consentaneum est rationi, ut primo coelum faceret, quod est pulcherrimum; oportet ut eo primum oculos erigamus, illo nobis contendendum esse arbitremur, illam sedem terrenis omnibus praeferendam putemus.
Ambrosius HOME