Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 1.
1 | Divisionem egregie advertisti propheticam, vel potius divinam; non enim sua Moyses, sed infusa et revelata sibi scripsit, ea praecipue quae sunt de constitutione mundi: quae divisio operatorem atque opera distinxit (Gen. I, 1 et seq.). |
2 | Nam cum aliud impassibile esset, aliud passionis receptabile; quod erat impassibile, ad Deum operatorem retulit: quod autem passibile sine anima, sine motu proprio, motum et animam et figuram a creatore accipiens suo, deputavit huic mundo. |
3 | Quem factum non oportuit sine gubernatore, et quodam patre indefensum relinqui. |
4 | Et ideo invisibilem Deum visibilis huius mundi rectorem esse et quasi tutorem, apertissime describit. |
5 | Quod ergo invisibile, sempiternum: quod autem videtur, temporale (II Cor. IV, 18). |