1 | Recte ergo novissimus quasi totius summa operis, quasi causa mundi, propter quem facta sunt omnia; quasi omnium habitator elementorum inter feras vivit, cum piscibus natat, super aves volat, conversatur cum angelis, terram inhabitat, et coelo militat, sulcat mare, aere pascitur, cultor soli, viator profundi, piscator in fluctibus, in aere auceps, in coelo haeres, Christi cohaeres. Haec secundum industriam (Rom. VIII, 17). |