Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 18.
1 | Et quoniam triumphales memoravi quadrigas, necesse est attexam iis currus Eliae, quibus per aera vectus est (IV Reg. II, 11); elephantorum, quibus homo victor assistens, cum sit postremus, priores regit. |
2 | Sic quoque gubernator navis in puppi sedet, et totam navem gubernat. |
3 | Unde puto illud non otiosum esse in Evangelio, quod Dominus Iesus in puppi dormiebat: denique excitatus imperavit vento et mari, et sedavit tempestatem (Matth. VIII, 24), ostendens ideo se novissimum venisse, quia gubernator venerit. |
4 | Unde apostolus ait: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. |
5 | Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale (I Cor. XV, 45, 46); et addidit: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47). |