Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 17.
1 | Quid vero de muneribus loquar? Nutrit aries vellera, ut placeat homini: atque in fluvio mersatur, ut nitorem augeat. |
2 | Oves quoque meliora pabula legunt, ut suaviore succo lactis feta distendant ubera: subeunt partus dolores, ut homini sua munera ferant. |
3 | Tauri depresso sulcis per totum diem aratro gemunt. |
4 | Cameli praeter subeundi oneris obsequia, tondendos se exhibent, ut arietes; quo velut regi diversa animalia tributum suum conferant, pendantque vectigal annuum. |
5 | Equus tanto se iactans equite glomerat gressus superbos, atque ad domini ascensum dorsa sinuatus, herili terga substernit sedili. |
6 | Sed ne forte adhuc moveat quod novissimus homo factus sit, idem equus nos doceat non ad contemptionem referendum esse, sed honorem. |
7 | Portat posteriorem suum, nec despicit, sed reformidat, et per diversa eum suo circumfert labore. |
8 | Uno momento homo longinqua obit, circumerrat distantia, tum equis singularibus, tum quadrigis triumphalibus. |