monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 16.

1 Hoc igitur mentis vigore, ut revertar unde digressus sum, quo et externa subigit, et separata et distantia videt, et validiora viribus animalia subiicit, tantam caeteris venerationem sui infudit; ut certatim quasi regi obediant, voci eius obsecundent.
2 Et cum sint irrationabilia, rationem agnoscant et disciplinam eam imprimant, quam natura non tribuit.
3 Denique videntes ferae eius mansuetudinem, eius imperio mansuescunt.
4 Saepe suspenderunt morsus suos, revocante sono vocis humanae.
5 Videmus innoxio canum dente lepores sine vulnere capi, leones quoque ipsos, si vox hominis resultaverit, praedam dimittere: pardos atque ursos incitari ac revocari vocibus: equos plausu hominum fremere, silentio mollire cursum, denique saepe sine verbere praetereunt verberatos, ita vehementius illos incitat linguae flagellum.
Ambrosius HOME