1 | Namque ut ad imaginem eius et similitudinem, sicut scriptum est (Gen. I, 26), praesumamus dicere, cum ille se fundat maiestatis suae plenitudine, et videat omnia, coelum, aerem, terram, mare, complectens universa et penetrans per singula; ut eum nihil praetereat, et nihil sit quod non consistat in eo, atque ex ipso pendeat, et ipsius plenum sit, sicut ipse ait: Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Ierem. XXIII, 24), ita νοῦς hominis videt omnia et non videtur, habens sui invisibilem substantiam, disciplinis et consiliis ac sensibus comprehendit latentia, penetrat occulta maris atque omnium diffusa terrarum latibula, utriusque scrutator naturae, ad similitudinem Dei summi quem imitatur et sequitur, cuius imago pro exiguis portionibus in singulis figuratur; elevans quoque se in aerem et eius nubilosa praetergrediens, ad coeli alta se dirigit studio cognitionis, et ardore sapientiae; ubi paulisper stupefactus admiratione stellarum coelestium, et luminum delectatus claritate, prospiciens desuper mundana ista, conferens quoque se ad hesperum atque arcturum, et caeteros illos ἀπλανεῖς πλανήτας, et videns quod inoffensus ille sit error, quem sine errore quo magis omnia obeant, intexere atque oberrare videantur; maiore se cupiditate attollit ad ipsum gremium Patris, in quo est unigenitus Dei Filius enarrans secreta Dei, et facie ad faciem postea relevanda (Ioan. I, 18). |