1 | Processit tamen postremus creaturarum omnium homo, specie gratus, mente sublimis; ut omni esset creaturae miraculo. |
2 | In quo ad similitudinem aeterni Dei νοῦς esset invisibilis, humana specie amictus. |
3 | Hic est νοῦς animae vigor, principatum animae et corporis sibi quasi rector vindicans. |
4 | Quem etiamsi non vident animalia caetera, tamen reformidant; sicut nos Deum, quem non videmus, timemus; et eo plus metuimus, quia non videmus. |