Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 13.
1 | Merito ergo postremus, quasi finis naturae formatus ad iustitiam, inter caetera animantia iusti arbiter. |
2 | Et si licet exemplum arcessere, sicut inter homines finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4), et nos tamquam iumenta contemplatione Domini; sic enim Propheta ait: Κτηνώδης ἐγενέθην παρά σοι, id est, iumentum aestimatus sum apud te (Psal. LXXII, 23). |
3 | Et quae tamen comparatio, cum ille pereuntes redemerit, nos immolemus? ille servos ad libertatem vocaverit, nos liberis irrogemus captivitatem? Sed quis similis Deo (Psal. LXXXVIII, 9)? |