1 | Cum itaque contulisset homini quod est gratiarum maximum, quasi charissimo et domestico animanti concessit ea, quae in hoc mundo sunt omnia (Gen. I, 28); ut nullius indigeret, quod esset necessarium vel ad vitam, vel ad bonam vitam. |
2 | Quorum alia ministraret abundantia copiarum terrestrium ad voluptatis perfunctionem: alia cognitio secretorum coelestium, quae mentem inflammaret hominis amore et desiderio disciplinarum, per quas ad sublime illud divinorum penetralium possimus pervenire. |
3 | Utrumque igitur praestantissimum, ut et subiectas haberet omnes mundi opes, omnia volatilia, terrestria, etiam pisces, et usum maris, tamquam rex elementorum, ac sine labore, sine indigentia ad imitationem et similitudinem venerandi auctoris abundaret omnibus, atque in summa degeret copia, et vias sibi aperiret, gradusque admoveret, per quos ad coeli ascendat regiam. |